Gaudium Domini
Primo, Ad Virginem nuntiatus
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Missus est angelus Gabriel a Deo ad virginem, * et nomen virginis Maria. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Et ingressus ad eamm dixit: * Ave, Gratia plena, Dominus tecum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Ipsa autem turbata est in sermone eius, * et cogitabat qualis esset ista salutatio. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria, * invenisti enim gratiam apud Deum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et ecce concipies in utero et paries filium, * et vocabis nomen eius Iesus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur, * et regni eius non erit finis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, * quoniam virum non cognosco? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Et respondens, angelus dixit ei: Spiritus Sanctus supervenient in te, * et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Ideoque et quod nascetur sanctum * vocabitur Filius Dei. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini, * fiat mihi secundum verbum tuum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: *
Maria conservabat omnia verba haec,
conferens in corde suo.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: *
Vs. Et erat mirans super his quae dicebantur de illo,
Rs. conferens in corde suo.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: *
Vs. Maria conservabat omnia verba haec,
Rs. conferens in corde suo.
Secundo, In Virgine benedictus
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Dixit angelus: Ecce Elisabeth, cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua, et hic mensus sextus est illi quae vocatur sterilis. * Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Exsurgens autem Maria, abiit in montana cum festinatione, * et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Et factum est, ut audivit salutationem Mariae, exsultavit infans in utero eius. * Et repleta est Spiritu sancto Elisabeth. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Et exclamavit voce magna: Benedicta tu inter mulieres, * et benedictus fructus ventris tui! Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et beata quae credidisti * quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini ad me? * Ecce enim, ut facta est vox salutations tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Et ait Maria: Magnificat anima Dominium, et exsulavit spiritus meus in Deo salvatore meo, * quia respexit humilitatem ancillae suae. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, * quia fecit mihi magna qui potens est. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Et sanctum nomen eius. * Et misericorida eius in progenies et progenies timentibus eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Fecit potentiam in brachio suo: * deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Maria conservabat omnia verba haec,
conferens in corde suo.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: *
Vs. Et erat mirans super his quae dicebantur de illo,
Rs. conferens in corde suo.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: *
Vs. Maria conservabat omnia verba haec,
Rs. conferens in corde suo.
Tertio, Ex Virgine natus
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Factum est in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto ut discriberetur universus orbis. * Ascendit autem et Joseph in civitatem David, cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret, * et peperit filium suum primogenitum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio, * quia non erat eis locus in deversorio. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Et pastores erant in regione eadem custodientes vigilias noctis super gregem suum. * Et ecce claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et dixt illis angelus Domini: Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, * quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Et hoc vobis signum: * invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelistis laudantium Deum: * Gloria in altissimis Deo, et super terram pax in hominibus bonae voluntatis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Et pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, * et videamus hoc verbum quod Dominus ostendit nobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Et venerunt festinantes, et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio. * Videntes autem, notum fecerunt verbum quod dictum erat illis de puero hoc. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Et reversi sunt pastores, glorificantes et laudentes Deum. * Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Maria conservabat omnia verba haec,
conferens in corde suo.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: *
Vs. Et erat mirans super his quae dicebantur de illo,
Rs. conferens in corde suo.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: *
Vs. Maria conservabat omnia verba haec,
Rs. conferens in corde suo.
Quarto, Cum virgine presentatus
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum, tulerunt illum in Hierosolyman, ut sisterent Domino, * et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Et ecce homo erat in Ierusalem cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, * et Spiritus Sanctus erat super eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, * non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Et venit in Spiritu in templum. * Et cum inducerent puerum parentes eius, ipse accepit eum in ulnas suas, et benedixit Deum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace. * Quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Lumen ad revelationem gentium, * et gloriam plebis tuae Israel. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Et erant pater eius et mater mirantes super his qui dicebantur de illo. * Et benedixit illis Simeon. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Et dixit ad Mariam matrem eius: Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionis multorum Israel, * et in signum cui contradicetur. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. * Et tuam ipsius animam pertransient gladius. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in civitatem suam Nazareth. * Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat super illum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Maria conservabat omnia verba haec,
conferens in corde suo.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: *
Vs. Et erat mirans super his quae dicebantur de illo,
Rs. conferens in corde suo.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: *
Vs. Maria conservabat omnia verba haec,
Rs. conferens in corde suo.
Quinto, A virgine quaesitus
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Ibant parentes Iesu per omnes annos in Ierusalem * in die sollemni Paschae. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Ierusalem, cum redirect, remansit puer Iesu in Ierusalem, * et non cognoverunt parentes eius. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Et non invenientes eum inter notos, regressi sunt Ierusalem * requirentes eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Et post triduum, invenerunt illum in templo, sedentem in medio doctorum, * audientem illos et interrogantes eos. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Stupebant autem ones qui eum audiebant, * super prudentia et responsis eius. * Et parentes eius videntes, admirati sunt. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Et dixit mater eius ad filium: Fili, quid fecisti nobis sic? * Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? * Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos. * Et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Et descendit cum eis et venit Nazareth, * et erat subditis illis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Et Iesus proficiebat sapientia, et aetate, * et gratia apud Deum et homines. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Maria conservabat omnia verba haec,
conferens in corde suo.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: *
Vs. Et erat mirans super his quae dicebantur de illo,
Rs. conferens in corde suo.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: *
Vs. Maria conservabat omnia verba haec,
Rs. conferens in corde suo.
Preces post recitationem decadum
Antiphona ad
Beatam Mariam Virginem
Tempus per annum
Mater misericordiae,
vita, dulcedo, et spes nostra, salve!
Ad te clamamus, exsules filii Evae, ad te suspiramus,
gementes et flentes in hac lacrimarum valle.
Eia ergo, Advocata nostra,
illos tuos misericordes oculos ad nos converte.
Et Iesum,
benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria!
Vs. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
Rs. Ut digni efficamur promissionibus Christi.
Oratio conclusiva dicitur ab pari qui praeest inter pares:
Domine sancte Pater,
cuius unigenitus Filius
per vitam, mortem, et resurrectionem suam
nobis salutis aeternae praemia comparavit:
concede quaesumus ut,
haec mysteria in corde nostro conferentes
quae Mater eius conservabat in corde suo,
Per eumdem Dominum nostrum.
Rs. Amen
Vs. Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto
Rs. Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in sacula saeculorum, Amen.
Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *
et ad vitam perducat aeternam:
Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:
Rs. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti,