-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

GAUDIOSI ~ Feria IV

 Vocatio Domini


Conferamus in corde nostro mysterium vocationis Domini
quod conservatur in corde Matris Ecclesiae.


Primo, Christifidelibus


Ad granum maius, incipiens qui praeest:

Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, qui praeest versum praelegens:


Vs. 1 Videns Iesus turbas, ascendit in montem, * et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius, et docebat eis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2 Audistis quia dictum est antiquiis, Non occides. * Ego autem dico vobis quia omnis qui irascetur fratri suo, reus erit iudicio. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3 Audistis quia dictum est anitquis, Non moechaberis. * Ego autem dico vobis quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4 Audistis quia dictum est, Oculum pro oculo et dentem pro dente. * Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros; benefacite his qui oderunt vos. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5 In qua mensura mensi fueritis, metietur vobis. * Nolite iudicare, et non iudicemini; dimittete, et dimittemini; date, et datur vobis Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6 Non potestis Deo servire et mammonae. * Quaerite primum regnum Dei, et iustitiam eius, et omnia adiicentur vobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7 Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos propter me; * gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 8 Non ominis qui dicit mhi, Domine, Domine, intrabit in regna caelorum, * sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9 Estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est. * Sic luceat lux vestra bona coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificat Patrem vestrum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 10 Venite, benedicti Patris mei, possidere paratum vobis regnum ante mundi constitutionem; * esurivi enim, et dedisit mihi manducare; nudus eram, et cooperuistis me; in carcere, et venistis ad me. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apostoli erant perseverantes unanimiter in oratione, *
cum mulieribus et Maria matre Iesu.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Et cum complerentur dies Pentecostes, 
erant pariter in eodem loco, *
Rs. cum mulieribus et Maria matre Iesu.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Apostoli erant perseverantes unanimiter in oratione, *
Rs. cum mulieribus et Maria matre Iesu.



Secundo, Apostolis praeordinatis


Ad granum maius, incipiens qui praeest:

Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, qui praeest versum praelegens:


Vs. 1 Exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei. * Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2 Simonem, quem et cognominavit Petrum; et Andream, fratrem eius; et Iacobum et Ioannem; et Philippum et Bartholomaeum; et Matthaeum et Thomam; * et Iacobum Alphaei; et Simonem, qui vocatur Zelotes; et Iudam Iacobi; et Iudam Iscarioth, qui fuit proditor. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3 Iam non dicam vos servos, sed amicos meos, * quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota fecit vobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4 Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum. * Multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt! Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5 Euntes autem praedicate, dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum. * Gratis accepistis, gratis date. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6 Dum steteritis ante reges et praesides, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: * dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7  Non enim vos estis qui loquimini, * sed Spiritus Patris vestris qui loquitur in vobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 8 Repleti quidem Spiritu Sancto, loquebantur verbum Dei cum fiducia. * Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu, et gratia magna erat super illis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9 Annuntiaverunt opera Dei, et facta eius intellexerunt. * Annuntiaverunt iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius. *  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 10 Ergo iam estis concives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, * ipso anuglari lapide Christo Iesu. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apostoli erant perseverantes unanimiter in oratione, *
cum mulieribus et Maria matre Iesu.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Et cum complerentur dies Pentecostes, 
erant pariter in eodem loco, *
Rs. cum mulieribus et Maria matre Iesu.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Apostoli erant perseverantes unanimiter in oratione, *
Rs. cum mulieribus et Maria matre Iesu.




Tertio, Simoni vocato Petro


Ad granum maius, incipiens qui praeest:

Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, qui praeest versum praelegens:


Vs. 1 Iesus interrogabat discipulos suos: Quem dicunt homines esse Filium hominis? * At illi dixerunt: Alii Iohannem Baptistam, alii autem Heliam, alii vero Hieremiam, aut unum ex prophetis.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2 Dicit illis: * Vos autem quem me esse dicitis? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3 Respondens Simon Petrus dixit: * Tu es Christus, Filius Dei vivi. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4 Respondens autem Iesus dixit ei: Beatus es, Simon bar Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, * sed Pater meus qui in caelis est. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5 Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedifcabo Eccleisam meam. * Et portae inferi non praevalebunt adversus eam.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6  Et tibi dabo claves regni caelorum: * et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis; et quodcumque sovlveris, erit solutum.Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum.  Rs.  Benedicta tu …

Vs. 7  Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. * Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum.  Rs.  Benedicta tu …

Vs. 8  Et erit in die illa, vocabo servum meum; * et erit in patrem habitantibus Iesrusalem.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9 Dabo clavem domus David super umerum eius; * et aperiet, et non erit qui claudit; et claudet, et non erit qui aperiat. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 10 Haec dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: * Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apostoli erant perseverantes unanimiter in oratione, *
cum mulieribus et Maria matre Iesu.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Et cum complerentur dies Pentecostes, 
erant pariter in eodem loco, *
Rs. cum mulieribus et Maria matre Iesu.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Apostoli erant perseverantes unanimiter in oratione, *
Rs. cum mulieribus et Maria matre Iesu.



Quarto, 

Apostolo gentium


Ad granum maius, 
incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, 
qui praeest versum praelegens:

Vs. 1 Saulus, adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, * iter fecit ut, si quos invenisset huius viae in Damasco, vinctos perduceret in Ierusalem. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2 Et cum appropinquaret Damasco, subito circumfulsit eum lux de caelo, * et cadens in terram, audivit vocem dicentem: Saul, Saul, quid me persequeris? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3 Qui dixit? Quis es, Domine? * Et ille: Ego sum Iesus, quem tu persequeris. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4 Surge et ingredere in civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere. * Surrexit autem Saulus de terra et, apertisque oculis, nihil videbat. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5 Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascam. * Et erat tribus diebus non videns, et non manducavit neque bibit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6 Et dixit ad quemdam discipulum Damasci in visu Dominis: Anania, vade et quaere Iudae Saulum nomine Tarsenem. * Ecce enim orat et vidit virum introeuntem et imponentem sibi manus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7 Vas electionis est mihi iste, * ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 8 Ego enim ostendam illi * quanta oporteat pro nomine meo pati. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9 Et abiit Ananias et imponens ei manus dixit: Saul frater, * Dominus misit me, Iesus qui apparuit tibit in via, ut videas et implearis Spiritu Sancto. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 10 Et confestim ceciderunt ab oculis tamquam squamae et visum recepit. * Et surgens, baptizatus est. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apostoli erant perseverantes unanimiter in oratione, *
cum mulieribus et Maria matre Iesu.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Et cum complerentur dies Pentecostes, 
erant pariter in eodem loco, *
Rs. cum mulieribus et Maria matre Iesu.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Apostoli erant perseverantes unanimiter in oratione, *
Rs. cum mulieribus et Maria matre Iesu.



Quinto, Martyris sanguine candidatis


Ad granum maius, incipiens qui praeest:

Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, qui praeest versum praelegens:


Vs. 1 Stephanus plenus gratia et virtute faciebant prodigia et signa magna in popoulo. * Et disputantes cum Stephano non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2 Et statuerunt testes falsos dicentes: * Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3 Audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum, * et mutabit consuetudines quas tradidit nobis Moyses. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4 Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, * intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5 Et ait: Ecce, video caelos apertos, * et Filium hominis a dextris stantem Dei. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6 Exclamantes autem voce magna, continuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum, * et eicientes eum extra civitatem, lapidabant. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7 Et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus. * Saulus autem erat consentiens neci eius Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 8 Et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem: * Domine, Iesu, suscipe spiritum meum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9 Positis autem gemibus, clamavit voce magna: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. * Et cum hoc dixisset, obdormivit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 10 Stephanus vidit caelos apertos, vidit et introivit: * beatus homo cui caeli pandit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apostoli erant perseverantes unanimiter in oratione, *
cum mulieribus et Maria matre Iesu.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Et cum complerentur dies Pentecostes, 
erant pariter in eodem loco, *
Rs. cum mulieribus et Maria matre Iesu.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Apostoli erant perseverantes unanimiter in oratione, *
Rs. cum mulieribus et Maria matre Iesu.


Preces post recitationem decadum

 
Intercessiones
pro Ecclesia


Vs. Kyrie eleison. * 
Rs. Kyrie eleison. 

Vs. Christe eleison. * 
Rs. Christe eleison.

Vs. Kyrie eleison. * 
Rs. Kyrie eleison. 


Vs. Christe, audi nos. * 
Rs. Christe, exaudi nos. 

 Vs. Pater de caelis Deus. * 
Rs. Miserere nobis. 

 Vs. Fili redemptor mundi Deus. * 
Rs. Misererere nobis. 

 Vs. Spiritus sancte Deus. * 
Rs. Misererer nobis. 

 Vs.  Sancta Trinitas unus Deus. * 
Rs. Miserere nobis. 

 Vs. Eccelsiam tuam custodi, Domine. 
 Rs. Domine, Papam nostrum custodi. 

 Vs. Ecclesiam tuam salva, Domine. 
 Rs. Domine, Papam nostrum salva. 

 Vs. Ecclesiam tuam subleva, Domine. 
 Rs. Domine, Papam nostrum subleva. 

 Vs. Pastores Ecclesiae atque vindemiatores 
 da semper iuvenescere, Domine. 
 Rs. Domine, populum tuum 
da semper iuvenescere. 

 Vs. Vitam religiosam in Ecclesia atque consecrata
 da semper iuvenescere, Domine. 
 Rs. Domine, populum tuum 
da semper iuvenescere. 

 Vs. Vita fidelium in familia atque in mundo
 da semper iuvenescere, Domine. 
 Rs. Domine, populum tuum 
da semper iuvenescere. 

 Vs. Domine, in gremium Ecclesiae
 omnes mundi congrega populos.
 Rs. Et intentiones Papae pro mundo 
intende. 

 Vs. Sancta Maria, sancta Mater Ecclesiae, ora pro ea: 
 Rs. ut digna efficiatur promissionibus Christi. 

 


Antiphona ad 

Beatam Mariam Virginem 


Tempus per annum 




Salve Regina,

Mater misericordiae,

vita, dulcedo, et spes nostra, salve!

Ad te clamamus, exsules filii Evae, ad te suspiramus,

gementes et flentes in hac lacrimarum valle.

Eia ergo, Advocata nostra,

illos tuos misericordes oculos ad nos converte.

Et Iesum,

benedictum fructum ventris tui,

nobis post hoc exsilium ostende.

O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria!





 

Vs.  Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.

Rs.  Ut digni efficamur promissionibus Christi.


Oratio conclusiva dicitur ab pari qui praeest inter pares:


Domine sancte Pater,

cuius unigenitus Filius

per vitam, mortem, et resurrectionem suam

nobis salutis aeternae praemia comparavit:

concede quaesumus ut,

haec mysteria in corde nostro conferentes

quae Mater eius conservabat in corde suo,

cum ea et imitemur quod continent
et quod promittunt assequamur.

Per eumdem Dominum nostrum.

Rs.  Amen


 

Vs Gloria Patri, et Filio,*  et Spiritui Sancto

Rs.  Sicut erat in principio, et nunc et semper, *

et in sacula saeculorum, Amen.


 

VsDominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *

et ad vitam perducat aeternam:

Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:

Rs.  In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti,  
 Amen.