Opus Domini
Primo, Caeci vident
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Proficiscente eo de Jericho, et discipulis eius et plurima multitudine, * Bartimaeus caecus sedebat juxta viam mendicans.
Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Qui, cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: * Iesu, fili David, miserere mei.
Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Et comminabantur ei multi ut taceret. *
At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.
Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Et stans Iesus, * praecepit illum vocari.
Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et vocant caecum dicentes ei: Animaequior esto; surge, vocat te. * Et projecto vestimento suo, exiliens venit ad eum.
Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 . Et respondens Iesus, dixit illi: * Quid tibi vis faciam?
Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Caecus autem dixit ei: * Domine, ut videam.
Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Et Iesus dixit illi: * Respice, fides tua te salvum fecit.
Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Et confestim vidit, * et sequebatur illum, magnificans Deum.
Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Ego sum lux mundi: * qui sequitur me non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae.
Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. *
Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei verba Dei.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. *
verba Dei.
Vx. Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. *
Rs. Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei
Secundo, Claudi ambulant
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Ipse erat docens, et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus, * et prae turba quaerebat eum inferre et ponere ante eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Et ascenderunt supra tectum, * et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Quorum fidem ut vidit, dixit Iesus: * Homo, remittuntur tibi peccata tua. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei, dicentes: Quis est hic qui loquitur blasphemias? * Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: * Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Quid est facilius dicere, Dimittuntur tibi peccata tua, * an dicere, Surge et ambula. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata—ait pralytico: * Tibi dico, surge, tolle lectulum tuum, et vade in domum tuam. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Et confestim surgens coram illis, tulit in quo iacebat * et abiit in domum suam magnificans Deum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Et stupor apprehendit omnes, et repleti sunt timore dicentes, * Vidimus mirabilia hodie. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Et glorificaverunt Deum, * qui dedit potestatem talem hominibus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. *
Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei verba Dei.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. *
Rs. Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vx. Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. *
Rs. Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei
Tertio, Leprosi mundantur
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; * et videns Iesum, procidit in faciem. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Et rogavit eum dicens: * Domine, si vis, potes me mundare. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Et extendens manum, tetigit illum dicens: * Volo, mundare. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Et confestim lepra discessit ab illo. * Et ipse praecepit illi ut nemini diceret. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Vade, ostende te sacerdoti, * et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moyses, in testimonium illis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae ut audierent, * et curarentur ab infirmitatibus suis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Et convocatis Duodecim discipulis suis, dedit illi potestatem spirituum immundorum, * ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Hos Duodecim misit Iesus praecipiens eis: * Euntes autem praedicate dicentes, Appropinquavit regnum caelorum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eiciite. * Gratis accepistis, gratis date. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Et quicumque non audierit sermones vestros, exeuntes foras de civitate excutite pulverem de pedibus vestris, * quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt, mansissent usque in hunc diem. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. *
Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei verba Dei.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. *
Rs. Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vx. Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. *
Rs. Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei
Quarto, Surdi audiunt
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Domine, miserere filii mei, quia unicus est mihi. Ecce spiritus mutus, ubicumque eum apprehenderit, alllidit illum, et vix discedit dilanians eum. * Et discipuli tui, ut eicerent illum, non potuerunt. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Qui respondens ei dicit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero, quamdiu vos patiar! * Afferte illum ad me. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Et cum vidisset illum spiritus, statim conturbavit eum; * et corruens in terram, volutabatur spumans. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Et interrogavit patrem eius: Quantum temporis est ex quo hoc ei accidit? * At ille, Ab infantia; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri! Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Iesus autem ait illi: Si potes! * Omnia possibilia credenti. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Et continuo exclamans pater pueri aiebat: Credo! * Adiuva incredulitatem meam. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Et Iesus comminatus est spiritui immundo, dicens illi: * Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio, Exi ab eo, et amplius ne introeas in eum! Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Et clamans et multum discerpens eum, exiit; * et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent, Mortuus est. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, * et surrexit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Et cum discipuli eius secreto interrogabant eum, Quare nos non potuimus eicere illum, dixit illis: * Amen dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, nihil impossibile erit vobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. *
Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei verba Dei.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. *
Rs. Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vx. Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. *
Rs. Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei
Quinto, Mortui resurgunt
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae, * et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super ea, dixit illi: * Noli flere. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Et accessit et tetigit loculum; hii autem qui portabant steterunt. * Et ait: Adulescnes, tibi dico, surge! Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui, et dedit illum matri suae. * Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum, dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et venit quidam de archisynagogis, et procidit ad pedes eius deprecans eum multum: * Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes, Filia tua mortua est. * Iesus autem ait archisynagogo: Noli timere; tantummodo crede! Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem. * Et veniunt ad domum, et videt tumultum et flentes et eiulantes multum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Et ingressus ait eis: Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit. * Et irridebant eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Ipso vero, eiectis omnibus, assumit patrem puellae et matrem et ingreditur ubi erat puella; * et tenens manum puellae, ait illi: Puella, tibi dico, surge! Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Et confestim surrexit puella et ambulabat; et obstupuerunt continuo stupore magno. * Et praecepit illis vehenter, ut nemo id sciret. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. *
Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei verba Dei.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. *
Rs. Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vx. Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. *
Rs. Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei
Preces post recitationem decadum
Antiphona ad
Beatam Mariam Virginem
Tempus per annum
Mater misericordiae,
vita, dulcedo, et spes nostra, salve!
Ad te clamamus, exsules filii Evae, ad te suspiramus,
gementes et flentes in hac lacrimarum valle.
Eia ergo, Advocata nostra,
illos tuos misericordes oculos ad nos converte.
Et Iesum,
benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria!
Vs. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
Rs. Ut digni efficamur promissionibus Christi.
Oratio conclusiva dicitur ab pari qui praeest inter pares:
Domine sancte Pater,
cuius unigenitus Filius
per vitam, mortem, et resurrectionem suam
nobis salutis aeternae praemia comparavit:
concede quaesumus ut,
haec mysteria in corde nostro conferentes
quae Mater eius conservabat in corde suo,
Per eumdem Dominum nostrum.
Rs. Amen
Vs. Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto
Rs. Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in sacula saeculorum, Amen.
Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *
et ad vitam perducat aeternam:
Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:
Rs. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti,