Revelatio Domini
Primo, In praesepio
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens
Vs. 2 Et ambulabunt gentes in lumine tuo, * et reges in splendore ortus tui. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Ecce magi ab oriente venerunt Ierusalem dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? * Vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Sic enim scriptum est per prophetam: Et tu, Bethlehem terra Iudae, nequaquam minima es in principibus Iudae; * ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israel. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos, * usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Videntes autem stellam, * gavisi sunt gaudio magno valde. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Matria matre eius, * et procidentes adoraverunt eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera: * aurum Regi magno; et tus Deo vero; et myrrham sepulturae eius. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Dies sanctificatus illuxit nobis: * venite, gentes, et adorate Dominum, qui manifestatus est in carne. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Apparuit angelis, et praedicatus est in gentibus; * creditus est in mundo, et assumptus est in gloria. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
et repleta Spiritu sancto exclamavit:
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Secundo, In Iordane flumine
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens
Vs. 2 Ego quidem aqua baptizo vos; veniet autem fortior me. * Ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Cuius ventilabrum in manu eius; congregabit triticum in horreum suum; * paleas autem comburet igni inextinguibili. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Factum est autem, et Iesus baptizato et orante, apertum est caelum, * ed descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et vox de caelo facta est: * Tu est Filius meus dilectus; in te complacui mihi. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Ecce servus meus, electus meus, complacuit sibi illo anima mea. * Dedi spiritum meum super eum; iudicium gentibus proferet. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit me, * ad annuntiandum laeta mansuetis misit me, ut mederer contritis corde. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Dominus ab utero vocavit me, * de ventre matris meae recordatus est nominis mei. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Ego ex Deo processi et veni; * neque enim meipso veni, sed ille me misit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo: * non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
et repleta Spiritu sancto exclamavit:
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Tertio, In Cana Galilaeae
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens
Vs. 2 Et dicit ei Iesus, Quid mihi et tibi est, mulier; * nondum hora mea. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Dicit mater eius ministris, * Quodcumque dixerit vobis, facite. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Erant autem ibi lapideae hydriae sex, positae secundum prificationem Iudaeorum; * dicit eis Iesus, Implete hydria aqua. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et dicit eis Iesus, Haurite nunc et ferte architriclino. * Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, non sciebam unde esset. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Et vocat sponsum architriclinus et dicit ei: * Tu servasti bonum vinum usque adhuc. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam, * et crediderunt in eum discipuli eius. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Vox dilecti mei pulsantis: Aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea. * Quia caput meum plenum est rore. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
et repleta Spiritu sancto exclamavit:
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Quarto ,
In Tabor monte
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens
Et transfiguratus est coram ipsis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Et vestimenta eius facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix. * Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Et respondens Petrus, ait Iesu: Rabbi, bonum est nos hic esse; * et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube dicens: * Hic est Filius meus carissimus: audite illum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Ierusalem caelestem, * et iudicem omnium Deum, et spiritus iustorum perfectorum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Et accessistis testamenti novi mediatorem Iesum, * et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Et vidimus gloriam eius, * gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Quia lex per Moysen data est, * gratia autem et veritas per Iesum Christum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
et repleta Spiritu sancto exclamavit:
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Quinto, In cenaculo
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens
Vs. 2 Et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus. * Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Dixist ergo eis iterum: Pax vobis! * Et insufflavit et dicit eis: Accipite Spiritum Sanctum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Thomas autem non erat cum eis. Ille autem dixit eis: * Nisi videro in manibus eius signum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. * Venit Iesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas; et affer manum tuam, et mitte in latus meum. * Nolite fieri incredulus sed fideles. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Respondit Thomas et dixit ei: * Dominus meus et Deus meus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Dicit ei Iesus: Quia vidisti me, Thoma, credidist. * Beati qui non viderunt et crediderunt. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostrae contrectatverunt: * de verbo vitae et testamur et adnuntiamus vobis Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Et testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis, * ut et vos nobiscum communionem habeatis cum Patre et cum Filio eius.
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
et repleta Spiritu sancto exclamavit:
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Preces post recitationem decadum
Antiphona ad
Beatam Mariam Virginem
Tempus per annum
Mater misericordiae,
vita, dulcedo, et spes nostra, salve!
Ad te clamamus, exsules filii Evae, ad te suspiramus,
gementes et flentes in hac lacrimarum valle.
Eia ergo, Advocata nostra,
illos tuos misericordes oculos ad nos converte.
Et Iesum,
benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria!
Vs. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
Rs. Ut digni efficamur promissionibus Christi.
Oratio conclusiva dicitur ab pari qui praeest inter pares:
Domine sancte Pater,
cuius unigenitus Filius
per vitam, mortem, et resurrectionem suam
nobis salutis aeternae praemia comparavit:
concede quaesumus ut,
haec mysteria in corde nostro conferentes
quae Mater eius conservabat in corde suo,
Per eumdem Dominum nostrum.
Rs. Amen
Vs. Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto
Rs. Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in sacula saeculorum, Amen.
Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *
et ad vitam perducat aeternam:
Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:
Rs. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti,