Mysterium Fidei
Primo, Agnus Dei
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens
Vs. 1 Ioannes baptizans videt Iesum venientem ad se et ait: * Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Quem proposuit
Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, * propter remissionem
praecedentium delictorum.
Vs. 3 Hic est qui venit non in aqua solum, * sed in aqua et in sanguine. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi
dixit: * Hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.
Vs. 5 Quia tres sunt,
qui testificantur: Spiritus et aqua et sanguis; * et his tres in unum sunt.
Vs. 6 Non fregerunt
eius crura—ut Scriptura impleatur, Os non comminuetur eius. * Sed unus militum
lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
Vs. 7 Et angelus
ostendit mihi fluvium aquae vitae, procedentem de sede Dei et Agni, * et ex
utraque parte fluminis lignum vitae.
Vs. 8 Et dicit mihi:
Beati, qui lavant stolas suas, * ut sit potestas eorum super lignum vitae.
Vs. 9 Et vidi in
dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris, signatum
sigillis septem. * Et vidi in medio throni Agnum stantem tamquam occisum, et
venit et accepit de dextera sedentis in throno.
Vs. 10 Et cum
accepisset librum, cantant novum canticum dicentes: * Dignus es accipere librum et aperire
signacula eius, quoniam occisus es et redemesti nos Deo in sanguine tuo, ex
omni tribu et lingua et populo et natione.
Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Secundo, Panis Vitae
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens
Vs. 2 Dicit ei unus ex discipulis eius: * Est puer unum hic qui habet quinque panes hordeaceos et duo pisces, sed haec quid sunt inter tantos? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Accepit ergo Iesus panes et, cum gratias egisset, distribuit discumbentibus; * similiter et ex piscibus, quantum volebant. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant. * Impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 IIlli ergo homines, cum vidissent signum, dicebant * quia hic est vere propheta venturus in mundum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Respondit eis Iesus: Quaerite me quia manudcasti et saturati estis. * Operamini non cibum qui perit, sed qui permanent in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, * sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Patres vestri manducaverunt in deserto manna, et mortui sunt. * Hic est panis de caelo descendens ut, si quis ex eo manducavit, non moriatur. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Ego sum panis vivus qui de caelo descendi. * Si quis maducaverit ex hoc pane, vivet in aeterum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Ego sum panis vitae. * Et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dixit Iesus, Haurite nunc aquam vinum factam. *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Tertio, Cena Domini
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens
Vs. 2 Et dixit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis est. * Hoc facite in meam commemorationem. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Similter et calicem dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine. * Hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, * mortem Domini annuntiatis, donec veniat. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Memoriam fecit mirabilium suorum * misericors et miserator Dominus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Escam dedit timentibus se: * memor erit in saeculum testamenti sui. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha, * et misit Petrum et Iohannem dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Et cum facta esset hora discubuit, et duodecim apostoli cum eo. * Ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha maducare vobiscum, antequar patiar. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud, * donec impleatur in regno Dei. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Et ego disponi vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, * ut edatis et bibatis super mensam meam in regno. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dixit Iesus, Haurite nunc aquam vinum factam. *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Quarto, Lotio peduum
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens
Vs. 2 Et coena facta, sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, * surgit a coena, et ponit vestimenta sua. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Et cum accepisset linteum, * praecinxit se. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu ……
Vs. 4 Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, * et extergere linteo, quo erat praecintus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Venit ergo ad Simonem Petrum, et dicit ei Petrus, * Domine, tu mihi lavas pedes? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Respondit Iesus et dixit ei, * Quod ego facio tu nescis modo; scies autem postea. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in aeternum! * Si non lavero te, dixit ei, non habebis partem mecum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.* Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; * sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Amen, amen dico vobis, Non est servus maior domino suo; neque apostolus maior est eo qui misit illum. * Si haec scitis, beati eritis, si feceritis ea. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dixit Iesus, Haurite nunc aquam vinum factam. *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Quinto, Nobiscum Deus
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens
Vs. 2 Et ait ad illos: Qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes, * et estis tristes. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Et respondes unus dixit: De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta potens in opere et sermone, * et quomodo eum tradiderunt summi sarcedotum et principes nostri in damnationem mortis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Et nunc super haec omnia, mulieres quaedam ex nostris ante lucem fuerunt ad monumentum, * et venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et ipse dixit ad eos: O stulti et tardi corde ad credendum! * Nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis * in omnibus scripturis quae de ipso erant. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Et adpropinquaverunt castello, et coegerunt illum dicentes: * Mane nobiscum, quoniam advesperascit. Et intravit cum illis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Et factum est dum recumberet cum illis * accepit panem et benedixit, et fregit, et porrigebat illis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Et aperit sunt oculi eorum et cognoverunt eum, * et ipse evanuit ex oculis eorum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Et regressi in Ierusalem invenerunt congregatos undecim dicentes quod surrexit Dominus vere, * et ipsi narrabant quomodo cognoverunt eum a fractione panis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dixit Iesus, Haurite nunc aquam vinum factam. *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Preces post recitationem decadum
Antiphona ad
Beatam Mariam Virginem
Tempus per annum
Mater misericordiae,
vita, dulcedo, et spes nostra, salve!
Ad te clamamus, exsules filii Evae, ad te suspiramus,
gementes et flentes in hac lacrimarum valle.
Eia ergo, Advocata nostra,
illos tuos misericordes oculos ad nos converte.
Et Iesum,
benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria!
Vs. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
Rs. Ut digni efficamur promissionibus Christi.
Oratio conclusiva dicitur ab pari qui praeest inter pares:
Domine sancte Pater,
cuius unigenitus Filius
per vitam, mortem, et resurrectionem suam
nobis salutis aeternae praemia comparavit:
concede quaesumus ut,
haec mysteria in corde nostro conferentes
quae Mater eius conservabat in corde suo,
Per eumdem Dominum nostrum.
Rs. Amen
Vs. Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto
Rs. Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in sacula saeculorum, Amen.
Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *
et ad vitam perducat aeternam:
Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:
Rs. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti,